508
262
AQUARIVM
multos inutiles labores sustinueris, vbi magna coecitas,
cui teipsum implicasti, te in admirationem rapiet. Con¬
sideratato itaque, & quidem summa diligentia, quid Na¬
tura siet metallica, & quibus de caussis metalla facta fue¬
rint, aeque enim illa, rerum creatarum aliarum instar, ori¬
ginem suam sortiuntur.
Parem quoque in modum quemadmodum ex virili
spermate in vtero materno, coctionis beneficio, infans
generatur, & ex ouo, per naturalem gallinarum incuba¬
tionem pullus gallinaceus praeparatur: ita quoque &
metalla securam aliquam habent, ex qua nata sunt, sub¬
stantiam. Non tamen ita, frater mi, vt intelligere, vel in
suspicione haerere, debeas, veluti falsi nebulones te do¬
cuerunt, quod Mercurius & Sulphur prima metallorum
materia siet: in terrae venis siquidem, vbi metalla cre¬
scunt, neque Mercurius neque sulphur inueniuntur, quod
simpliciter ad seductionem aliquam effinxerunt, quem¬
admodum etiam ignem elementarem, sulphur dictum;
& liquorem Mercurium. Simili itidem modo elemen¬
tarem ignem Solem nostrum appellarunt, & liquorem
nostram Lunam, atque eo ipso homines seduxerunt. Et
spiritum, & animam quoque illum nominarunt. Ignem
elementarem vero animam, & liquorem elementarem
ideo spiritum vocarunt, quod res elementares sient inui¬
sibiles. Sic etiam anima & spiritus non aliter sese habent.
Nam anima inuisibilis ignis, & spiritus inuisibilis humidi¬
tas est: Externum essentialem ignem & aquam ideo cor¬
pora appellarunt, quod visibiles & palpabiles istae sient,
ex quibus Laboratores metallica corpora subintelligunt,
& alicui soluenda proponunt, id quod tamen falsum est.
Ideo