508
263
SAPIENTVM.
Ideo siquidem corpora dixerunt, quod visibilis hic
ignis & aqua palpabiles sient, elementaris autem ignis
spiritualis & inuisibilis. Ne igitur à nasutulis istis Veteri¬
bus te seduci patiaris, subtiles namque sunt, & nisi tibi ab
ipsis caueas, in laqueos tunc te conijciunt, ad metallica
corpora te remittunt, & tamen solummodo mętallicam
essentiam intelligunt.
Ad multifarias diuersimodasque materias & substan¬
tias viam praemonstrant, cum tamen vnica aliqua & vera
via veritati sufficiat. Multas diuersasque solutiones, co¬
agulationes, sublimationes, calcinationes, & putrefa¬
ctiones, quae tamen omneis nullius sunt momenti, & qui¬
bus Natura in terrae venis, in quibus metalla crescunt,
non vtitur. Reuerenda namque Natura nihil agit am¬
plius, quàm vt elementarem ignem coquat, qui exaltatur
& confirmatur per liquorem suum, quem iam de vna in
alteram Naturam commutat, per constantem aliquam
coctionem, adeo vt, veluti antea dictum est, omneis
res in tres naturas distributae fuerint: & quamuis
tres istae naturae corporaliter distinctae sient, in vegetabi¬
lem videlicet, animalem, & mineralem, nihilominus ta¬
men elementares, vel, in occulto, vna aliqua ex substan¬
tia exortae sunt: Omneis vnicam vnam radicem habent,
ex qua virescunt & crescunt, quam Veteres, seductionis
ergo, primariarum, vel Hyle, appellata fuit. Nihil autem
est aliud, quam occultus ignis elementaris, cum liquore
suo, quem etiam Veteres radicalem humorem nuncu¬
parunt, insane non imperite loquuti sunt: Liquor enim
omnium rerum creatarum radix est.
Quod autem ista humiditas, vna cum igne suo, in di¬
uersas