508
329
MVNDI.
SS. Trinitas in tres personas, & tamen vnicus verus Deus
remanet: ita quoque ignis vnit hasce tres res: vtpote cor¬
pus, spiritum, & animam, hoc est, Solem, Mercurium, &
Animam. Item, ignis alit diuiditque animam; hoc est,
metallum, quod duo ista conjungit, vt omnia tria v¬
num fiant, & aeternum conjunctim maneant, quemad¬
modum Ignis Deum, homines, & sanguinem conjungit:
& veluti ignis augetur, & supra omneis mundos ardet: ita
vere haec Tinctura augetur, & hic ignis omnia metalla
ingredietur, adeo quod vna pars ducentas partes, in ter¬
tia trecentas, in quarta quadringentas partes in nobilissi¬
ma metalla ingrediantur.
Item, Philosophi hunc ignem spiritus S. ignem appel¬
lant, tanta equidem dignitate, vt quemadmodùm ignis
in Deo in veram carnem sanguinemque transmutata e¬
rat, & nihilominus indissolubilis aeternum manet: ita
vere in hoc igne Sol, Luna, Mercurius in veram Tincturam
transmutatur, quae constans manet omnibus in proba¬
tionibus, qui perpetuo durat, & in aeternum duraturus,
atque tincturus est, sed & in Mercurio. Simili modo,
quemadmodum Deus sancta sua carne multos enormes
peccatores cibat: ita quoque Tinctura omnia grossa
crassaque metalla tingit in Mercurio, quamuis, veluti¬
peccator, impura sient: id autem tincturae nihil nocet,
bonum, aeque quam malùm, tingit, & cum SS. Sacra¬
mento comparatur, quod nullùm peccatorem excludit,
quam impurus etiam ille siet. Et hoc modo satis diluci¬
de te docui, cùm differentia attamen, quam ingentem,
sanctamque virtutem videlicet ignis iste in se comple¬
ctatur,
Tt