508
359
MVNDI.
claratum est. Pro meo tamen iudicio & scientia ad illud
ita respondeo, quod homo in se omneis vires habe¬
at illarum rerum, quemadmodum eius rei sententia illa
testis est, dum homo pro paruo mundo aestumatur, atque
etiam omnino cum mundo comparatur, ossa enim illius
sub cute latentia saxosis cum montibus comparantur:
cum illis namque corpus corroboratum est, non secus ac
terra lapidibus, & caro pro terra aestumatur, atque ve¬
nae magnae pro magnis fluentis, paruae vero pro exiguis
fluuiis, qui in magnos sesè exonerant. Vesica mare est, in
qua tam magni, quàm exigui etiam fluuij, pariter con¬
gregantur: Crinis, herbis crescentibus: Vngues in mani¬
bus & pedibus, & quod tam in: quam extrinsecus in ho¬
mine deprehenditur, omnia juxta suam speciem, cum
mundo comparantur. Intrinsecum hominis quoque, vt¬
pote: Cor, pulmo, iecur, & id genus alia montium me¬
tallis sunt similia: Hi vero crines radices sunt, quae suas
radices in aere, & caput in terra, tamquam in carne, ha¬
bent, in qua suas vires & adcretionem sortiuntur: quem¬
admodum etiam Philosophi inquiunt, quod radix suo¬
rum mineralium in aere, & eorumdem caput in terra si¬
et. Illud siquidem, quod per destillationem ascendit, fu¬
gax est: in eo pedes suos habet in aëre, quodque subtus in
fundo haeret fixatum, & caput illius in terra est: Pedes e¬
nim caput gestant, & caput pedes regit. Quocirca vnum
absque altero esse nequit, si alias operationem suam ha¬
bere debeat. Itaque homo inuersa aliqua cum arbore
comparatur: radices suas enim, crines videlicet, in aere
habet, reliquae vero arbores crines, hoc est, radices suas
in terra habent.
Simili