508
381
MVNDI.
in ventre suo portat, lapidem namquesde terra sursum in
coelum gestauit, eumdemque iterum de coelo in terram
portat, & hoc modo lapis è supernis, atque ex coelo, & in¬
ferius de terra sumit spiritum atque regeneratus fructus
fit, non secus ac omneis caeteri foetus in vtero materno
generant, & omneis creaturae fructus pariunt, ita etiam
aer, vel ventus, lapidem nostrum parit, non vero secus.
Cúmque porro Hermes ajat: Vis, siue potentia illius in¬
tegra, si in terram transmutetur, eo ipso putat, quampri¬
mum spiritus in corpus transmutetur, quod tùm vim po¬
tentiamque suam habeat: animaduertes enim cum spiri¬
tus adhuc fugax, & non fixatus, siue constans factus siet,
tunc in momento omne, quod operari debet, operatur,
& si eo peruenire debeat, tunc cùm illo agendum est, vel¬
uti pistor cum pane agit: Paululum namque de spiritu
sumitur, & corpori, tamquam pistor fermentum farinae
tribuit, traditur, & tunc fermentum illud totam substan¬
tiam in fermentum transmutat, idem quoque & noster
spiritus, hoc est, fermentum nostrum, agit, atque totam
substantiam, hoc est, corpus, suam in substantiam trans¬
mutat, & ita indefinenter fermentandus est, donec tota
massa in vnum fermentum redeat. Hoc siquidem modo
corpus spiritum fermentat, vt etiam vnum corpus fiat, &
spiritus fermentat corpus, vt quoque vnus reddatur spi¬
ritus: dumque ista duo inter se inuicem transmutantur,
eodem etiam modo res omneis transmutantur quo mo¬
do inijciantur.
Dumque idem ille Philosophus porro dicit: separa ter¬
ram ab aqua, subtile à duro, idque leniter, & magna cum
arte, & tunc lapis à terra in coelum ascendit, ac iterum de¬
coelo
Bbb 3