508
382
GLORIA
coelo in terram descendit, & potentiam suam è supernis,
& ab inferiori loco, accipit: quo facto gloriam, & clarita¬
tem totius mundi habes. Quocirca a te omnis egestas,
morbi, & languores recedent, subtilem namque vincit Mer¬
curium, & omnia dura firmaque corpora à condito mundo
penetrat. Eo ipso autem idem ille Hermes innuit: Si vide¬
licet quis laborem inchoare velit, tunc humidum à sicco
separandum esse, veluti aquam à terra; ignis enim de aqua
ascendit sursum, & corpus replet, si illi conferatur. Et hoc
ignem à terra separare est, tamquam subtile à duro, aqua
subtile, & terra, veluti corpus, durum robustumque est: Id
vero magna arte leniterque faciundum, h. e. in Philoso¬
phorum fimo, vel Balneo, i. e. tarde, inque temperato ali¬
quo calore, neque celeriter, non nimis calide, neque etiam
nimium frigide, & tunc lapis sursum in coelum ascendit,
videlicet in Alembicum, & ex eo iterum de coelo in ter¬
ram: h. e. corpus à se inuicem separatur, & rursus conjun¬
gitur, quemadmodum antea à me dictum est, quod spiri¬
tus & corpus vna res fieri oporteat, id quod fit in leni ali¬
qua coctione, assiduo tamen in calore, non calidius quàm
gallina ouis suis incubat, & pullos suos excludit: quo fa¬
cto tum gloriam claritatemque totius mundi habes. Et haec
est hujus materiae praeparatio in vase, quod pro toto mun¬
do aestumatur, veluti hic noster Philosophus inquit, quod
nimirum hic labor minor Mundus appelletur. Idque si hoc
modo praeparatum siet, tunc gloriam laetitiamque hujus
habes mysterij, quàm nullus homo in terra habet, neque
etiam habere potest. Intelliges quoque quomodo mundus
ab initio creatus siet, id in hocce labore intelligere & di¬
scere poteris: adhaec omneis morbos, & metalla, huma¬
numque