508
383
MVNDI.
numque corpus propellere potis es, nec ampliorem egestatem
pati audebis, omneisque bonas complexiones, hujus artis
beneficio, per diuinam gratiam, omni in intelligentia, &
sapientia, habebis & agnosces. Materia namque Mercuri¬
um in purum aurum argentumque commutat, omniaque
dura firmaque corpora penetrat, qualia sunt lapilli pretio¬
si, & metalla. Et quid, obsecro, nobilius, à Deo, tibi exo¬
ptares, quam hoc donum, pro quo etiam totius mundi opes
non rogare, deberes. Quocirca Hermes bene de se affir¬
mare, & gloriari potest: "Vocatus sum Hermes Trismegistus, ha¬
bens tres partes totius mundi sapientiae."
ALIVD OPVSCVLVM CVM PRI¬
ori correspondens, lectuque
perutile.
PRAEFATIO.
HAud immerito omneis mirari possent, quod Philo¬
sophi, in honorem pretiosissimae & diuinae hujus ar¬
tis, quae SECRETVM PHILOSOPHORVM dicitur,
tot occulta allegoricaque dicta inuenerint, vt hoc mo¬
do illa indignis minime reuelaretur, id quod tamen nihil
fructuosi apud arcanorum istorum discipulos operatur,
cum eo ipso ad occultandam veritatem intenti fuerint.
Et dum insipientes ipsorum Scripta legunt, atque audi¬
unt, quantae videlicet diuitiae, virtutes, & efficacias ars
nostra parere possit, tunc iocundum suauissimumque soni¬
tum auribus suis percipiunt, adeo vt existument sese soliis
aureis