508
436
LIBER ALZE
dicunt Philosophi: Inuerte elementa, tunc, quod quae¬
ris, illucuis. Elementorum inuersio autem est humidum
siccum facere, fugax fixum: & vir cogit conjunctum, vt
se ipsum pariat. Multi dissectiones istas inquirunt, &
nonnulli reperiunt quidem dissectiones, quae tamen
ignis necessitatem tolerare nequeunt. In illo siquidem
pauciores fiunt. Nostrae autem dissectiones, quae ex
venerabili lapide conficiuntur, majus ignis onus tole¬
rant, & numquam ab illo ad paucitatem rediguntur:
Cùm igne siquidem sustentantur, quum nulla mater in¬
fantem suum occidat, quem tamen alimentauit. Vnicae
itidem res sunt, quae, tam in: quàm etiam extrinsecus, ru¬
brum albumque faciunt. Primum, tardo lentoque ali¬
quo igne, idque bonitatis suae fit initium, veluti Philoso¬
phi loquuntur. Si illum nunc natum videas, tunc ob¬
serues quod albedo in corpore nigredinis occultata con¬
seruetur: atque tum albedinem a nigredine abstrahere
necessum habes. Sin itaque album adpareat, memento
tunc, quod rubrum in albo occultatum latiter. Quo a¬
nimaduerso extractionem illius intermittas, & coctio¬
nem inchoes, donec omnino rubrum fiat. Nec mireris,
quod aes nostrum à Philosophis variis nominum generi¬
bus insigniatur, vtpote Anima, spiritus, & Corpus. Appel¬
lantur namque saepenumero fratres, &, quum matrimo¬
nio conjunctis aequiparentur, conjugales Socij, inquit
Geber: Aliquando solummodo appellatur spiritus, vel
dumtaxat corpus. Obseruandum igitur, nisi illorum
quodlibet in aquam commutetur, tunc opus minime
perficitur. Quocirca ignis flamma corpus penes se to¬
lerare, & debilitare necessum habet, donec omne in a¬
quàm