508
438
LIBER ALZE
rum, corrigantur, quae praeseruat cujuslibet forma post
naturalem peractionem. Est insuper Alchimia occul¬
tùm aliquod regimen, quod ex Philosophorum manibus
accipimus, quasi ad id prompti natique liberi. Dein &
aliae Alchimiae explicationes sunt, antequam ad laborem
lapidis nostri perueniamus. Obserua: Qui artem istam
quaerit, is caueat, ne in magnos errores incidat, eo, quod
Philosophi lapidi nostro multa nomina indiderint, idque
ideo, quod varios colores repraesentet, quotquot etiam
quis excogitare posset, quemadmodum antea scriptum
est: & ea quoque de caussa, quoniam de quatuor ele¬
mentis praeparatur. Lapis sua aqua teratur, vt totam hu¬
miditatem imbibat, & potentiam suam sumat apud cer¬
tamen ignis, in eoque tam bene, donec puluis fiat, instar¬
combusti sanguinis, & naturam ignis superat. Lapidem
istum quaerunt Reges, nec tamen illum inueniunt, sed
saltim illi, quibus à Deo datur, & publice pro pecunia
venditur, id si hominibus innotesceret, illud mendaci¬
um esse dicerent: Et si potentiam suam scirent, tunc il¬
lum non contemnerent: Iccirco Deus coram mundo
occultauit: & qui in eo laborare nititur, is priùs cogitet,
quo fundamento niti velit, ne in cassum laboret, & tem¬
pus sumptusque perdat. Nos saltim nostro de lapide lo¬
quamur, qui lenem ignem desiderat: & si aliquot dierum
interuallo moriatur, quemadmodum homo in sepulchro
suo, tunc illi à Deo spiritus ipsius restituitur, morbum e¬
jus tollit, illumque purificat.
Dein in puluerem comburitur, qui bene miscendus,
& humiditate potandus est, adeo vt fiat instar combusti
sanguinis. Hermes ait: ô qualem naturam coelestis veri¬
tatis!