283
4
Alchymista
cum, quod nefas est cogitare, constituere dabi¬
tur, cum natura deficiens, impotens & manca
sit. Si obijciatur naturam vniuersalem & gene¬
ralem permanentem esse, sibi constantem in suis
mutationibus, aeternam & infinitam, cum tem¬
poris duratione, generationumque potentia in¬
terminata, ideoque perfectissimi entis & diuini
naturam sibi arrogare: Soluunt hanc obiectio¬
nem ipsaemet partes naturales, finitae omnes, cer¬
tísque numeris inclusae, mutabiles, & labili es¬
sentia statuminatae, cùm totum à partibus hac in
re differre nequeat; subeunt enim hac in re totum
& partes eandem sortem & conditionis ratio¬
nem: Si partes ante vnionem totius labiles sint,
& corruptibiles, in vnione ipsa etiam ipsaemet
partes nec sibi constabunt, sed fluxae erunt, &
fluctuantes in ipso mutationis & corruptionis
gurgite, & pro inde totum erit profundae cor¬
ruptionis abysso immersum.
Cogitare etiam non possumus absque verita¬
tis ipsius detrimento, naturam & mundum fuis¬
se ab aeterno creatum diuina potentia: creare
enim supponit, non esse, & ex nihili scaturigine
trahere originem, & ita creare indicat actionem
diuinam externam in certa quadam motus men¬
sura constitutam, & peractam hoc est in tempo¬
re factam.
Deum etiam testantur & indigitant rerum om¬
nium mutabilium immutabilis ordo, qui ab om¬
nibus saeculis & à condito mundo lege inuiola¬
bili obseruatur, à cunctis mundi partibus: tem¬
porum mutationes & coeli motus, ob terrae fer¬
tilitatem: generationum & productionum ani¬
Totum se¬
quitur na¬
turam par¬
tium.
Creare quid
supponat.
Deum quid
indigitet in
natura.