283
5
Christianus.
malium vegetantium & mineralium inextrica¬
biles processus ob mundi munditiem & pergra¬
tam formam, vel potius ob solius hominis com¬
moditatem & vsum.
Hic ordo admirabilis & stupenda rerum se¬
ries, non fatalis consequutio, potest ne adeò fir¬
mis stabiliri vinculis & nexibus absque authore
huius ordinis patre, & vero & vnico fonte, ab
eodem ordine diuerso & dissentaneo: Ordinem
enim & rerum seriem absque ordinatore exco¬
gitare non possumus: Natura autem & rerum
series confunduntur nec fere differunt si medul¬
litùs introspiciantur. Ordinator ergo erit quid
supra naturam, à quo natura seu rerum series
dependet suasque obseruabit leges & normas
inuiolabiles, quas praetergredi & antiquare non
potest ob perpetuam & indesinentem legissato¬
ris sui praesentiam.
Diuus Dionisius Areopagitarum integerrimus
iudex scelerumque vindex aequissimus, ortu &
natione Ethnicus aliquo tamen Diuino preup¬
mate pulsus, Deum testatus est, & confessus ex
ordine inuerso, solis & lunae Ecclypseos: Nam
cum moriente Iesu Christo veri Dei vero filio
ordinem naturae rerumque seriem susque deque
inuersam contemplaretur, voce magna intonuit:
Aut patitur Deus, aut tota machina mundi de¬
struitur. Ex ordine illo inuerso Deum fassus est,
eumque pati quid maximum, cum tota natura,
coelum & terra, nescio quid lugubris & funesti
insueti, portenderent.
Nos verò rationis & intellectus compotes &
capaces non Ethnici, sed Christi ipsius veri Dei
A 3
Dionisius
Areopagita,
Deum pati
cognouit ex
inuerso rerum
ordine.