283
6
Alchymista
filij infinitis propemodum doctrinis, speculatio¬
nibus & exemplis confirmati, proh dolor & ne¬
fas ! adhuc infirmi sumus ad fidem hanc, & caeci
penitus ad hanc lucem percipiendam.
Non solum Dionisius Areopagita, sed & quam¬
plurimi antiquitatis sophi, deum nouerunt ex
lumine naturae, veluti Hermes Trismegistus,
Geber, Democritus, Pytagoras, Plato, Aristeus,
Artephius, & multi alij Chymicae propaginis
antiquissimi, qui omnes ante natum Christum
floruerunt, haebreorumque religionem non co¬
luerunt, nec sciuerunt: & tamen Deum vnicum
aeternum, increatum, omnipotentem, infinitum
creatorem omnium, protectorem & gubernato¬
rem confessi sunt, solo luminis intellectualis na¬
turae radio illuminati: è cuius fonte exhauserunt
diuinam illam, quam habuerunt de Deo cogni¬
tionem, rudem tamen, sed nihilominus maiorem
& clariorem illâ, quae sensu externo simplici
percipi potest. Quamuis enim Deus solus, se ip¬
sum cognoscat ex se ipso, cùm se ipsum se so¬
lus capiat: attamen eum cognoscere aliqua ra¬
tione valemus operibus manuum suarum, quae
nobis sunt auxilio & subsellio, vt ad eum assur¬
gamus, dictante Apostolo. Inuisibilia Dei per ea
quae facta sunt, à creatura mundi intellecta, con¬
spiciuntur, haecque cognitio diuina, quae ex ope¬
ribus Dei sumit exordium, adeò facilis, euidens
& docilis est, vt nemo sapiens ea carere possit,
aut saltem se excusare valeat, quin rationis radio
& lumine, huc penetrare queat, Deumque prae¬
ter naturam noscat: haec enim scientia per se
adeo nota est, vt si qui sint, qui eam velint obli¬
Multi alij
Philosophi
Deum noue¬
runt ex lu¬
mine natu¬
rae.