283
18
Alchymista.
nam essentiam, ita filius secundus est, qui rece¬
pit eam. Et Spiritus sanctus tertius est in diuinis,
tanquam ab vtroque procedens.
In sale mundi quem Chymici Mercurium di¬
cunt, fas est nobis aliquid simile rimari & alle¬
goricum, quod per reuelationem priùs coelitùs
demissam horum mysteriorum, ab Spiritu san¬
cto in orbem terrarum diffusam, speculum quod¬
dam videtur in aenigmate beneficio cuius, haec
quadantenùs mystica conspiciuntur, non vt se
habent, vt saepe dixi: quia vero verius est, haec
mysteria tanta esse & supra naturam, vt nulla
creaturarum ne tantilum quidèm concipere queat,
ni Deus summus, misericors & gratia & bonita¬
te sua, nobis communicasset ingeniumque inde
dedisset, huius occulti mysterij exempla & figu¬
rat in natura ipsa rimari quae nobis aliquatenùs
explicant & distingunt, quod fides Catholica &
orthodoxa, nos credere iubet, in salutem aeter¬
nam fidelium omnium.
In sale ergo mundi vel materia rerum prima,
calidum innatum primum dicimus non tempore
sed origine solum. Primum enim est, calidum
illud, vt fons & scaturigo vitae, vitam omnibus
communicans & tribuens, humidum primigenium
secundum dicimus, non vt quid posteriùs factum
& creatum post calidum suum, sed vt quid ab
illo calido, in ipso creationis momento, diductum,
& vitam recipiens, à calido innato dimanantem.
Siccum autem quod in eodem sale reperitur, ter¬
tium dicimus tanquam quid ab vtroque proce¬
dens. Haec tria distincta ita firma compagine &
dura connexa sunt in vnum suppositum, vt nulla
Mysteria di¬
uina supra
naturam sunt.
In sale mun¬
di, quid sit
primum, quid
secundum,
quid tertium.