283
20
Alchymista
& intellectus radio collustretur, nec vlla volun¬
tatis libera lance, in vtramque vibrari queat
partem. Nihilominus cum Deo ita quadrat, vt si
quid est, quod creatori suo valeat appropinqua¬
ri, ne dicam aequiparari, solus erit Mercurius &
sal mundi, quod à plurimis Chymicorum anti¬
quorum terrenus dictus est & mundanus Deus:
vim enim illam Mercurij viuificantem, & vitali
nectare plenam quae in caelis est, phoebum dixit
antiquitas, quae in aëre latet Iouem, quae per
quas diffunditur Neptunum, quae terrarum an¬
tris occultatur, Opem, Rhean & Plutonem fin¬
xit fabulosa vetustas. Sic varijs nominibus deo¬
rum suorum Mercurium nostrum, qui verum
Deum & vnicum rerum omnium patrem testa¬
tur, & naturali suo gnomone indigitat, occul¬
tarunt.
Mira est phoebi vocis interpretatio, mira
pollinis, mira Iouis & Plutonis reliquorumque
deorum antiquorum, quam apud Panchymicum
meum legere licet ad vittutes & agendi poten¬
tias & energias declatandas istius occulti salis
& Mercurij, qui totum mundum naturaeque va¬
stissimum campum suo ambitu complectitur,
suoque spiritu afflat & animat quae animanda
sunt. Sicque veri Dei imaginem & iconem quo¬
dammodo nobis representat & exhibet, & per
ipsum, & in ipso, & ab ipso, mundus hic vni¬
uersus & singulae eius partes, indiuidua &
mixta omnia, & singula, Deum quadamte¬
nùs figurant & ostendunt, quod omnia trina
sint: & vna. Vnde triangulus ille Chymicus,
puncto: medio tanquam circulo notatus, ab
Mercurium
vita, varij
insignitur
nominibus,
vt varia &
multiplex in¬
telligatur
eius virtus.
Mercurius
qua ratione
Deum reprae¬
sentet.