283
image 1 Omnia trina sunt & trina vna.
21
Christianus.
antiquis hoc aenigmate circumscriptus depin¬
gebatur:
Ita vt ex hac Trinitate in vnitatem desinente,
quae in singulis mundi partibus & in toto mun¬
do reperiri contingit, licet nobis occupati labili
nostro concipiendi modo, Trinitatem sacram &
sanctam, quae in diuinis reperitur, personarum
pluralitate trina & diuinitatis essentia vna. Non
secùs ac in natura Sulphur. Mercurius ac sal,
siue calidum innatum, humidum primigenium,
& siccum radicale & insitum, materiam primam
& vltimam rerum omnium siue salem aut Mer¬
curium mundi constituunt, vnicam palpabilem
& visibilem rerum omnium materiam oculis &
sensibus Chymicorum: haecque materia ratione
hominis quem componit & figulat, in Deum
iterum terminatur & desinii, vt omnia redeant
in idipsum, ex quo solo, & vnico sumpserunt.
originem, & vere canamus.
Cuncta vnum & tria sunt, tria sic distincta sub vno
Sic vnum in tribus est, sic surgit quodlibet vnum
A tribus & triplici commixtio surgit ab vno.
En vt Alchymia internam rerum omnium ana¬
tomen ignibus suis perscrutando, ignes verè
B 3
Materia pri¬
ma qua ra¬
tione redeat
in Deum, vn¬
de ortum ha¬
buit per cre¬
ationem.