283
22
Alchymista
coelestes & aeternos naturae totius veros, vnicos,
& primos opifices inuestigat eorumque vestigia
intimis naturae penetralibus inusta, nobis con¬
templanda detegit & apperit.
Omnes enim & singulae diuinitatis personae,
hunc mundum rerumque seriem vniuersam con¬
diderunt: vt enim inseparabiles sunt, ita insepa¬
rabiles habent actiones, ita etiam omnes indele¬
bili earum omnium nota, mundum totum & na¬
turam insignierunt, vt ab ipsa nota, opifices tan¬
quam ex vngue leones notos haberemus.
Essentiae diuinae vnitas ex diuinitatis per¬
sonarum pluralitate trina, aliquatenus
explicatur, Per substantiae vni¬
tatem Mercurij siue
salis mundi.
CAPVT IIII.
TRINITAS illa substantialis, quae in
materia rerum omnium prima & vl¬
tima, siue, vt Chymicè loquar, in
Mercurio & sale mundi reperitur, cum
constituat & componat vnum suppositum, indi¬
uiduum vnum, & mixtum verum, vnicum vni¬
tate essentiae naturalis, aliquo nobis est auxilio,
vt diuinam illam & sacram Trinitatis persona¬
rum pluralitatem, vnitatis essentiae vinculo
Inseparabi¬
les sunt actio¬
nes persona¬
rum sacrae
Trinitatis.