283
24
Alchymista.
intelligimus, haec tria, diuerso respectu distin¬
cta, vnum tantum constituere & componere
vitae Mercurium totius naturae fundamentum,
& Trinitatis vnius, & vnitatis trinae sacrae & san¬
ctae rude quoddam nobis esse posse exemplar &
Icon. Haec altissima mysteria & supra naturam
inscrutabilia & incomprehensibilia, possumus
etiam quadamtenùs explicare ex specifica homi¬
nis essentia, quae Physicis latinis humanitas dici
potest. In hac ergo humanitate seu specifica ho¬
minis essentia, quamplurimi & fere infiniti repe¬
riuntur indimiduj homines, qui hanc vnicam &
eamdem possident humanitatem nullo quouis
modo in omnibus & fingulis hominibus disso¬
nam & differentem, sed plane eandem, alioquin
singula huius speciei indiuidua, homines non es¬
sent; dicuntur enim tales & verè sunt ab illa vni¬
ca & simili humanitate, quam possident omnes
& singuli. Haec autem humanitas tota & inte¬
gra in paternitatem, filiationem & relationem
pat ris & filij, filijque & patris distinguitur, si ita
loqui mihi fas sit, & haec verba latinitate donare.
Totus ergo humanitatis ambitus qualiscum¬
que & quantus sit, his tribus terminis circun¬
scribitur, nec tamen alibi discrepantem habet
essentiam; humanitas siquidem patris & filij, fi¬
lijque & patris eorumque relatio, vbique con¬
cordi eadem & simili specifica forma ligantur,
& proinde specificè non differunt aut patens se¬
queretur absurdum: Patrem nimirum filium sibi
similem non generasse, nec filium patri concor¬
di & simili icone ligari: hinc etiam sequeretur,
species vltimas diuisionem pati, & in alias subal¬
Trinitatis
explicatio in
humanitate.