283
25
Christianus.
ternas secari posse species: Nauci vero & nihili
esset relatio, cum inter res discrepantes & forma
dissonantes apud Logicos dari non contingat;
inde iterum indiuidua specierum, specierum fa¬
cultates & potentias sibi vendicarent: humani¬
tas siquidem patris & filij, si inter se speciè dif¬
ferret, aliam speciem primam speciei discrepan¬
tem constitueret, & sic specierum entitates abs¬
que necessitate multiplicarentur, & sic primum
& vltimum natura redoleret cahos. Statuamus
ergo, & rotae volubilis huius quaestionis clauum
firmissimum imponamus: Species rerum vltimas
vnicas esse, ac pro indè in alias non dissecari
posse species, quorum omnium ambitus, à cen¬
tro ad circumferentiam vsque, paternitate, fili a¬
tione & relatione concluditur. Haec autem om¬
nia inter se distincta non forma differentia vni¬
tatis specifico vinculo coniungi & conuerti, vt
adumbratam quandam in rebus creatis figuram
rerum diuinarum contemplari valeamus. Non
enim has similitudines & allegorias satis habere
virium sateor, vt personarum diuinarum Trini¬
tatem sacram, & nobis adorandam vnitatis es¬
sentiae nexa indiuiduali deuinctam patefacere
possint: Quidquid enim est in tota rerum natura,
siue coniunctim & disiunctim colligatur ad hoc
ineffabile mysterium explicandum, mera est vm¬
bra, tenebris Cimmerijs prorsùs & densissima
caligine plena: Quae enim sunt in diuinis parris
facultas, filij virtus horumque in se inuicem
amor, vinculum, spiratio & relatio realis, adeò
vna sunt vnitate reali & indiuiduali diuinitatis,
vt inter res creatas, similitudines eiusdem vni¬
Species rerum
vltimae vnae
sunt.