283
27
Christianus.
sanctae non eadem protsus fulcitentur essentia,
absurda hinc sequerentur multa quibus corrue¬
ret potiùs totum quàm sibi constaret diuinitatis
numen. Primò dicere possemus patrem non po¬
tuisse aut voluisse filium sibi similem & aequale
generare, si non potuisset; ergo non omnipo¬
tens, si noluisset, ergo non summè bonus, at in
filium malè feriatus, vel si potuisset & noluisset,
simulque essent duo dij & tres vna cum Spiritu
sancto, sequeretur, hos tres Deos non esse om¬
nipotentes: vbi enim datur entitatis & essentiae
differentia, ibi etiam datur contrarium inimicum
& aduersum differentiae, proles & propago: vbi
est contrarium inimicum & aduersum, ibi etiam
datur & pugnandi & vincendi mira cupido. Si
ergo pugnent, tandem vincant & necesse est, si
vero nulla vnquam patiantur victoria, impoten¬
tes & debiles fatendi sunt, cum nullus eorum
aduersus inimicum sibi contrarium, victoriam
referre queat vllam: sic funditùs corruit stabilis
& plusquam firmissima diuini numinis basis
& columna, quam solam vnitatis vinculo tan¬
quam inexpugnabili vallo premuniendam esse,
credendum & confitendum est: Res omnes
vnitatis nexu adunatae, fortiores & poten¬
tiores sunt, rebus omnibus pluralitatis nu¬
mero disiunctis & segregatis: diuisio enim &
separatio perditionis & corruptionis est vera
propago.
Inseparabilis ergo Trinitatis diuinae vnitas,
& eiusdem vnitatis vera Trinitas, immensae, ae¬
ternae, infinitae & omnipotentis diuinitatis
est fundamentum, quia vera est Trinitas
Absurda
multa essent
si Trinitas
in diuinis
non esset vna.
Res vnitatis
nexum con¬
iuncta for¬
tiores diuisis
sunt, diuisae
sunt debilio¬
res.