283
28
Alchymista
in vnitate, & vnitas in Trinitate: Deus Pater,
Deus Filius, Deus Spiritus sanctus: & hi tres
vnus Deus in essentia credendus, & trinus in
personis est consitendus. Vidimus huius myste¬
rij rudes icones in Chymica salis seu Mercurij
mundi anatomia. Sunt & aliae quamplures in re¬
rum vniuersa natura, quas videre licet cuilibet
legenti apud Raymundum Sebom in Theolo¬
gia sua naturali, vbi doctissimè & acutissimè, o¬
stendere gestit, quod & quanta sint in rerum na¬
tura huius diuinae vnitatis simul & Trinitatis
exempla. Chymicè tamen haec non proponit sed
Physicè solum, si Chymica haec sibi proposuisset
exempla artemque notam habuisset, non dubi¬
to quantulumcumque gloriae, quod ex leni hoc
opere in me redundare potest, quin mihi procul
dubio surripuisset: nihilominus laudis quamma¬
ximè praeconio dignus haberi meretur, quod pri¬
mus haec mystica Physicè tractauerit, Deumque
creatorem occultè in creatis indigitatum patefe¬
cerit, viamque hanc inuiam explanauerit, & ad
gloriam proximum fecerit qua itur ad Deum
per creaturas.
Raymundus
Sebon lauda¬
tur.