283
29
Christianus.
Querit adhuc Alchymia essentiae diuinae
vnitatem, Personarumque diuina¬
rum Trinitatem, per Mer¬
curij vnitatem trinam.
CAPVT V.
Vt altitudinem huiusce immensi &
infiniti mysterij profundiùs adhuc,
humanitùs tamen & via naturali, ap¬
prehendere quis valeat, & vt in crea¬
tis depictum est à summo ipso creatore, ostende¬
re quis possit, scire est, & alta mente reponere,
Deum in principio exhausisse naturae basin &
fundamentum ex nihili fonte per diuinam suam
& omnipotentem gratiam: non sibi, quia nullo
pacto egebat tali creatione, sed alijs substantijs
ratione & intellectu praeditis, quibus se notum
facere dignum erat iustumque tantae & optimae
maiestati. Oportuit ergo creatorem, vt eum ali¬
quatenus ex operibus suis notum habere mus, si¬
gillum sui ipsius, suis operibus indelebili no¬
ta inurere; quod autem & ipse perenniter sibi
constet, aeternus, immensus infinitusque sit, prae¬
grandi etiam maximaeque maiori naturae parti
sigillanda erat sui ipsius imago. Voluit autem
materiae primae seu Mercurio mundi, rerum crea¬
tarum vt potè maximo viuas sui imagines exte¬
riùs imprimere, vt infinitae suae & omnipotentis
Mundum
non sibi crea¬
uit Deus sed
homini.