106
Alchymista
aggressus
fuisset
&
suis
commentis
in
mandato¬
rum
diuinorum
violationem
non
tulisset,
etsi
credendum
sit
Angelos
post
peccatum
adeò
ma¬
los
&
peruersos
esse,
&
Dei
&
hominis
ipsius
esse
hostes,
vt
nihil
nisi
mali
&
perditionis
ergo
in
homines
agere
&
excogitare
posset.
Non
ergo
mirum
est,
si
ita
cautè
&
fraudu¬
lenter
debiliorem
hominis
partem
tentauerit,
miraque
eloquendi
facultate,
violati
diuini
man¬
dati
poenas
&
supplicium
eluserit,
imò
potiùs
honorem
grandem,
maximam
laudem
&
gloriam
amplissimam
&
diuinitatem
ipsam
ex
laesione
ipsius
mandati
promiserit,
modò
fructum
arbo¬
ris
vitae
illibatum
non
relinqueret,
sed
ipsa
pri¬
mum
degustaret
&
viro
suo
Adamo
degustan¬
dum
praeberet;
haec
enim
erat
virtus
&
energia
arboris
vitae,
vt
eloquebatur
ipse
fraudulentus
orator,
quam
cum
quis
degustauerit,
diuinitatis
sibi
asciscere
proprietates
bonique
malique
scien¬
tiam,
tanquam
Deus
sibi
vendicare.
Hisce
fraudulentis
delusa
prima
parens,
verborum
illecebris
&
nimia
sciendi
cupiditate
auara
effre¬
nata,
iuit
in
morsum
illibati
pomi,
&
cum
gustatu¬
suauissimum
&
gratissimum
inuenerit,
idipsum
viro¬
suo
obtulit
&
perquamoptimum
praedicat,
&
omnium
paradisi
fructuum
iucudissimum
esse
persuadet.
Adam
simili
curiositate
flagrans
&
ardens
pro¬
missis
vxoris
suae
iam
ab
Angelo
praeuaricante
fascinatae
delusus,
ad
morsum
intemerati
pomi,
verborum
mira
titillatione
se
praecipitem
dedit,
mandatique
diuini
penitùs
oblitus
est,
ne
come¬
deret
pomum
hoc
vt
mortem
aeuitatet
aeternam:
Pomum
ergo
intemerandum
ex
manu
fascinan¬