283
155
Christianus.
nium opifex & rerum omnium verissimum ens,
& per se subsistens, à quo solo & vnico omnia
subsistunt; non sibi haec omnia fecit, quia his nec
indiget, nec indigebit vnquam, sibi omnia sunt,
& si per voluntatem suam haec visibilia, ex nihi¬
lo per creationem educta sint, in gratiam crea¬
turarum intelligibilium facta & creata sunt. Qua
rationis lance ponderare possumus, naturam in
genere esse perennem, coelum & lumen eius esse
inextinguibile & naturam hominis, cui haec om¬
nia seruiunt, mortalem esse & caducam; si haec
ita forent praepostera esset rerum series, seruite,
esset dominari praestantius, domus esset quid ho¬
spite nobilius. Si natura vniuersa & coeli ipsi,
obsequio hominis nata sint, haec omnia homine
viliora multò esse arguit istud coeli & naturae in
homines obsequium: quod si quandam peren¬
nitatem in coelo & natura ipsa contemplari liceat,
fortiorem multò & praestantiorem immortalita¬
tem in homine ipso, quàm in coelo introspicere
licebit, qui perennes illas coelorum domos habi¬
tare debet.
Coelum vnà cum vniuersa natura, in hunc po¬
tissimum tendit scopum, & quidquid habet actio¬
nis huc dirigitur & fertur, vt animae humanae com¬
modo inseruiat; si verò illa humana anima tan¬
dem periret & in cahos ac nihilum abiret, ne¬
quicquam prodesset illud coeli & naturae vniuer¬
sae continuum diurnum nocturnumque opus, &
incassum esset eorum labor, quod sapienter
imaginari non potest, cum omnia propter finem
eumque verum sint actura. Si ergo homo
periturus esset, frustraneus esset naturae
2. Ratio.