283
162
Alchymista.
id ipsum colligerunt ex vrinis animalium, sudo¬
ribus, sputis & alijs multis eorundem excremen¬
tis; in quibus colligere est maximam salis copiam;
natura si quidem non adeò potens est & sui sa¬
tagens vt quidquid est in alimentis vtile & ali¬
bile sibi arroget; linquit enim in reiectaneis ex¬
crementis, copiosum quid, quod alimenti sapit
naturam, si perfectè digestum esset, & percoctum quod
salis naturam & essentiam redolet. Vnde est quod ex¬
crementa animalium sint nonnullis animantibus
vera & vtilissima alimenta, quod ita non foret, si
ipsorum excrementis nihil vitae esset & alimenti,
illud autem quod in ipsis excrementis vitae & a¬
limenti sapit naturam & essentiam, salis ex se
promit indolem, quod nobis argumento est, sa¬
lem esse primum & vltimum, rerum omnium, &
perinde animalium balsamum ex quo fiunt &
nutriuntur animalia. Hinc non improbè licet ar¬
guere semen & sperma humanum ex quo imme¬
diate fit homo, in vtero matris suae, salis soluti
habere naturam; quidquid enim est vltimum in
solutione cuiuscumque rei, id ipsum est primum
in compositione eiusdem rei, dictante peripathe¬
ticorum coryphaeo, cui refragari hac in re, sa¬
pientis non esset animi: Sal autem esse vltimum
in resolutione tum rerum omnium, tum ipsius
hominis satis apertè constat, ex operibus Chy¬
micis in quibus dum res omnes calcinantur & in
cineres reducuntur, ex ipsis sal educitur rerum
omnium perfectum alimentum. Imò sper¬
ma & semen ex ipso sale summopere depu¬
rato, renascuntur vegetantia cuncta, quae
vltimum hunc salem dederunt, modò terrae
Cur excre¬
menta ani¬
malium sunt
quibusdam
animalibus
alimenta.
Semen in ve¬
tero matris
est sal solu¬
tus.
Probatur sa¬
lem esse vlti¬
mum in reso¬
lutione om¬
nium rerum.