283
164
Alchymista.
generationes terum conseruat & fouet, ad pe¬
rennitatem eatenùs tantum in gratiam hominum
vita caduca & labili interdum fruentium. Post¬
quam verò hac pręsenti vita functi erunt omnes,
mutabitur & forma rerum, earumque series, mu¬
tantiones, generationes & alterationes rerum non
erunt in vsu, vt vitae hominum inseruiant, cum
haec tandem se ipsa diuina sic dictante voluntate
fulciet diuinis & supercoelestibus ditata donis.
Reliqua cuncta naturalia, quae illius solius gra¬
tia condita erant in pura redibunt elementa sua,
& ibi quiescent in aeternum in sua simplicitate &
puritate reducta.
Quòd si anima rationalis seu forma humana
ex hisdem principijs ortum haberet, in eadem &
similia principia etiam reduceretur; constat autem
non ducere originem ex naturalibus elementis,
cum vis & vigor elementorum naturalium intel¬
lectum & rationem quibus viget anima humana,
elargiri non possint. Dei haec sunt munera, non
naturae, vnde diuinitùs animam humanam tra¬
xisse originem certò certiùs est, deumque solum
animae humanae esse verum & vnicum centrum,
in quod tendi, & immergi summis viribus co¬
nari, est illi summa gloria, & supremum bonum
& munus, quia vnicuique rei innatum est & na¬
turale in suum tendere centrum & fontem, ex
quo enata est, & ortum habuit. Duo sunt potis¬
simum rerum omnium fontes, vnus naturalis est,
supernaturalis & alter: ex primo naturalia cun¬
cta & visibilia duxerunt originem, ex secundo
naturalia & supernaturalia cuncta habuerunt
exordium, & verè omnium primus non aliundè
Anima hu¬
mana traxit
originem
Deo.
Fons rerum
omnium du¬
plex natura¬
lis videlicet