283
166
Alchymista.
quidam Chymicorum reperiantur, nequam ho¬
mines & nebulones quibus tuta frequensque via
est per Chymiae fallere nomen, haec non sunt ar¬
tis sed artificum vitia: non caret via regia sica¬
rijs & famosis in caede versatis hominibus, nec
horum vitio & caede, desinit esse via regia. Suos
item habet Alchymia montes & siluas, ex quibus
insidias parant pseudochymici ac perditi nebu¬
lones quidam, permultis montes hos & syluas
peragrantibus, ibi terrarum cauiè, & prudentes
incedendum est; insulsus enim est, & caret naso,
qui nequit eligere, quod sibi vsui est, aut refu¬
gere quod detrimento, quaemeram tantum olent
naturae & artis virtutem & robur. Haec perse¬
quenda sunt, reliqua verò cuncta, sordere de¬
bent prudenti ac rerum Chymicarum studioso.
Vndenam in natura visibili scaturijt re¬
rum mutabilis ordo, mors & cor¬
ruptio, ostendit Alchymia.
CAPVT XXIV.
NATVRA appertam nobis osten¬
dit corruptionem & mortem, &
mutabilem rerum omnium seriem
ex extranea quadam in rerum om¬
nium compositione, materia ac
substantia, quae totius compaginis vinculum la¬
befactat ac dissoluit, aut saltem alterabile cor¬
Vnde oriatur
mors & cor¬
ruptio.