283
167
Christianus.
ruptibile & mutabile reddit, haec non solum in
corporibus elementorum compagine adunatis
visuntur, sed & in rebus quae supra elementorum
horum infernorum serien sunt, & ordinem &
supernaturalem & coelestem sapiunt prolem
conspiciuntur.
Cernimus si quidem in natura rationali ac in¬
telligibili, reperiri multa eâque maxima, quae
virtutis indolem & boni prolem non omnino re¬
dolent, sed vitij stygmata inusta gestant. Vnde¬
nam quaeso tam prauum ac malignum naturae
cacohetes exornatum est, cùm creator ac sum¬
mus rerum omnium opifex sit rerum omnium
suprema virtus, ac summum bonum; ita vt tan¬
tillum vitij & mali in eo imaginari non valeamus,
nihilominus opera eiùs & creata cuncta & sin¬
gula, vitijs malisque scatent ac redundant, non
ex creatore & conditore, id contingit, id opinari
nefas. Aliunde ergo sortitur hanc natura corru¬
ptam sortem ac vitiatam conditionem, quam
deponere cum omni studio & industria tentet,
non ex innata & primordiali origine & essentia
scaturire certum est, sed ex fortuita quadam &
casuali macula, quae a creatore nullo pacto, sed
à creatura in naturam introducta est, eique ita
inusta & impressa, vt totam & medullitùs subie¬
rit & penetrarit substantiam: cum ergo malum &
vitium naturae insit, ab aliquo naturali artifice &
conditore originem ducere necesse est, & in crea¬
tis ipsis quaerendus est fons & origo ipsius mali.
Natura coelestis ex suo sinu & occulto agendi
facultate & potentia malorum hydram non pro¬
duxit, quod haec innatam & naturalem agendi