681
12
PHILIATRO LECTORI.
pendenda est; Non autem, quasi ex aerumnis misere¬
rum, hilariter, pomposeque vivendum vel ditescen¬
dum sit. Quare lucrum, hominibus praeripuit dispo¬
sitionem necessariam, falsitasque doctrinae paganicae,
Adeptum medendi donum, avertit. Cuius venatio,
mihi ideo visa est consistere, in compassione erga aegros,
dediscendo falsa theoremata, & induendo profun¬
dam spiritus humilitatem. Quae, ut tum non est in¬
flata per litteram, nec depressa per inordinationem:
ita in humili intuitiua cognitione sui nihili, mens se
evacuat omni scientia, per rationis inductiones in¬
troducta. Tum deinceps, tum, inquam, Altissimus,
vix sinit vacuam mentem, quin foecundo sui luminis
radio, eandem repleat. Offendi iam forte nonnullos,
eo quod adeptum Medendi, de sursum descendere di¬
cam: qui Medicinam addisci volunt, per modum alia¬
rum artium. Intellectus (ajunt) est potestas natura¬
lis, qualibet autem potestas naturalis, nata est ope¬
rari effectum proprium: proprius autem effectus
psius Intellectus, est Intellectio. Ergo homo natura¬
liter, intelligit omnia intelligibilia, tanquam pro¬
prium Intellectus obiectum. Porro, facultas Meden¬
di est intelligibilis, ac proinde non descendit de sur¬
sum. Respondeo: Anima, ejusque intellectus, non
sunt opera immediata naturae, quippe qua oriuntur
à fonte supernaturali. Adeoque, quodd sui initium,
licet Intellectus sit facultas naturalis animae, non
est tamen omnino inter facultates naturales compu¬
tandus. De fide est, Quod Deus creavit Medicum,
adeoque ars Medendi dicat aliquid supra commu¬
nem regulam creatorum, sic ut ejus adeptio, non con¬
tingat per modum aliarum artium. Nabuchodonosor[sic]
enim ablationem, & restitutionem Intellectus, testa¬
bitur. Item, "Nolite fieri sicut equus & mulus, qui¬
bus non est Intellectus", Quod frustra dictum esset,
si In¬