681
57
CAPUT III.
tum fuit. Itaque deberet pariter manere in ipso
Duelech. At ne minimum salis marini reperitur
à Duelech per artem. Idque Scholae nullo dispen¬
dio didicissent, si aliqua discendi aviditas, aut pro¬
ximi charitas, illas ageret. Saltem salispetrae cocto¬
res, curiosiores fuerunt, tot Medentum myriadi¬
bus. Resultat ergo ipsis opprobrium, ut quisque è
vulgo iam sciat, quam impolita sint Scholarum
decreta: cùm nesciant in Diaetetica, quorsum sali¬
ta vetent. (31) Nec sane timendum erat, si non sal, sal¬
tem spiritus ejus, noceret calculosis. 1. Quia sal, per
Scholas vetitus; seculis, & Scholis adhuc ignoran¬
tibus, an spiritus ullus in sale reperibilis, cujusve es¬
set conditionis. 2. frustra est potentia in agendo,
quae in actum deducitur nunquam. Satis namque
constat, quod è sale, maris assumto, nunquam in
nobis sit possibilis eductio sui spiritus. 3. Est nam¬
que acidissimus, nec sibi par habet remedium, ex¬
tinguendis ardoribus urinae, etiam praesente in ve¬
sica calculo, etiam in senum stranguriis: putrefa¬
ctiones impedit, dissolvit mucagines, arenas pel¬
lit. Ergo sal est utile calculosis, tam in sui corpore,
quam suo spiritu. Enim vero sal fontale, Divinę lar¬
gitatis providentia, datum in necessitates morta¬
lium. It ubi longo tractu, à mari recedit conti¬
nens, fontes salini, maris defectum suppleant.
Scholae autem, tantum abest, quod Deo, gratias
pro beneficio rependant: accusant Deum, nedum
frustra: sed & in hominum pernitiem, dedisse sa¬
lem. Notabile interim quod multis, & copiosis
fontibus, sal in mare defluat, non tamen maris sal¬
sedo intendatur, eo quod vapore verius, aliquid
salis sensim ab aequore ascendat: & utut in primam
aquae materiam covertatur in nubibus saltem
constantiam in se aliqualem habet. Vnde nec mi¬
rum, aquam pluviam per se nullis seculis corrumpi.
Quod
d 5