681
58
DE LITHIASI
Quod autem zona calidiore, sal etiam à pelago ex¬
halet, patet: nam nemo non olefacit, an in olla,
carnes decoquantur cum sale, vel absque illa. Ma¬
rinus enim, cum in conservationem elementi fa¬
ciat, exhalat difficulter. Idcirco Hispanicus, pro¬
pemodùm halituoso sale caret, validior est, magis¬
que arcet putredinem, & Duelech. Contra, Lo¬
tharingicus, sale halituoso abundat, partimque a¬
cescit in stomacho. Differt quoque spiritus iste
haliticosus salis (qui tanquam flos salis sublima¬
tus est) à spiritu salis stillatitio: perinde ut oleum
olivarum, a Laterino. Spiritus enim olei olivarum,
oleosus, qui prima medietate exit, apud me argen¬
teum filum, tandem in lagena dissolvit. Oleum
autem olivarum, ferrum à rubigine praeservat.
(32). Longeque potentius, arma à ferrugine custodit,
istud olei residuum, unde praefata medietas est ab¬
lata. Idcircò notandum, non esse puriorem, aut
defecatiorem salem, quam qui à myria suilla, re¬
coctus est. Siquidem saliendo, sive operando in
obiectam suillam, amisit halituosiorem spiritum,
per coagulationem. Adeoque sal residuus, pene fi¬
xus, sua terrestritate liberatus, reperitur clarus, con¬
dimentis aptissimus. In cadum quoque acescentis
cerevisiae iniectus, eandem praeservat, quod non
item alius. Quapropter in nobis supervacaneos spi¬
ritus acidos (omnis corruptionis authores, si extra¬
primę digestionis officinas fuerint) in se combibit,
& transmutat. Sali Hispalensi sic rebullito, boni¬
tate par ferè est, qui candente olla primùm liqua¬
tus fuit. Cum ergo sal maris, non sit de urinae com¬
positione, sed prorsus extraneus sit, ac permaneat:
Imo sal maris, in urina detentus, servet inpermi¬
stam sui, immutatamque naturam, usque in ulti¬
mam rerum deductionem, & salispetrae separatio¬
nem: certum est, quod ne quicquam sibi sit nego¬
tii,