681
59
CAPVT III.
tii, cum Duelech. Ideoque nec in compositione
hujus, vel minimum salis marini, reperitur un¬
quam, cum magis nativitatem Duelech destruat,
quam promoveat. Ergo absque fundamento, sal
maris, per Scholas, calculosis vetitus. Haec de sali¬
bus. Didiceram autem hactenus, Duelech esse coa¬
gulatum anomalum, à sale urinario natum, qui si¬
bi parem in toto universo non haberet: eo quod
extra hominem, nuspiam reperiatur urina huma¬
na. (32). Idcircò enim non piguit, multoties urinam
distillare. Decrevi itaque meam urinam 40 soli¬
dos dies ventre equino putrefacere, ut praevio pu¬
tredinis fermento, partes dissimilares fatiscerent.
Tum distillavi circiter medietantem eius. Verum
ab opere avocatus, propter negotiam familiae, ac
dein per Pentecostes festa impeditus, cessavi per
quindenam. Fuerat autem vas recipiens, ingens
valde clarum, crystalinum, ac pretiosum: quod
iam à proboscide alembici, toto illo intervallo
sequestraveram. Cum ergo ad opus redirem, pri¬
mum effudi, quod erat distillatum, in aliam lage¬
nam: quia videbam vas recipiens (trium alioqui
facile congiorum capax) quaqua versus stillatitius
urinae liquor contigerat, fusca albedine obdu¬
ctum. Indolui vitrum tam pretiosum, in rem adeò
sordidam, maculatum. Dein indignabar amplius,
dum cernerem nullo cinere contractum naevum
deponi. Poenituit enim me damnosę, totiesque repe¬
titae curiositatis. Stillatum ergo effudi foras. Sed
statim hunc ignaviae, atque insolitae indignationis
stimulum, suspectum habui. Virum, ante, labori¬
bus, ac sumptibus minimè parcentem, iam indi¬
gnari unius vasis perditione, mecùm mirabar.
Vas ergo recipiens, perpendo, an naevus esset exo¬
ticae tincturae, aut num corrosa superficie concava,
aliquid periisset. Tandem certò cognovi, verum
Due¬