681
60
DE LITHIASI
Duelech fuscum, ex clarissimo stagmate aqueo,
vasi adpositum. Cum enim admirationis plenus,
laudavi Dominum, quod mei curam gessisset: et¬
enim quae mea censebam incuria commisisse, di¬
vina sic bonitate disponente, evenisse cognovi.
Nempe quibus vult, omnia convertit in bonum.
Equidem iam pridem conspexeram in lotio meo,
habitare tanti coagulatorem. Nunc demum quo¬
que didiceram: quod clarissimus liquor ab urina
separatus, mage putrefacta, verum contineret Due¬
lech, quem apposuerat. Unde imprimis mihi eva¬
sit indubium, quod ad compositionem Duelech,
nullatenus concurreret materia viscida. Vas istud
itaque, etsi pretiosum, suaque iam labe conde¬
mnatum, charum fuit, quia minervale, soluerat.
Iterum ergo pro recipiente, supposui, cogitans,
quod quandoque per chrysulcam, istud Duelech
abraderem. Perrexi ergo distillando, quod mihi
a quindena residuum manserat. Ecce tum novo
divinae largitatis fauore perculsus vidi stillas sin¬
gulas, dissolvere, adhaerens fuscum Dueiech, qua
decurerent, ac vas, mox pristino nitori restitutum.
Etiam, quod secundus hic liquor, tametsi prioris
odorem haberet, aquae vitae affusus, hanc item
non coagularet amplius. Sicque divino ductus nu¬
tum (quem ani eventum fortuitum rentur) inveni
partem ejus, quod iamdudum multis sumtibus,
anxius quaesiveram. Laudavi itaque Dominum,
quod parvulo, atque pauperi, dedisset intellectum.
Nam si me non avocari jussisset ab opere, nec festa
me detinuissent, quoad Duelech in recipiente con¬
crevisset, & nisi vas tam clarum atque pretiosum
fuisset. Quinimo si totam uno filo operationem
absolvissem: frustra sane operabar, ac tentabam
omnia. Respexit ergo Dominus in mortalium ne¬
cessitates, nec sprevit preces abiectorum. Quare
dedit