681
61
CAPVT III.
dedit mihi cognitionem, diversarum partium lo¬
tii sani. Id est mei. Vna quidem erat quodammo¬
do levior, atque citatior, habens occultum Due¬
lech, sub claro liquore stillatitio, absque faece, mu¬
co, & sedimine. Verùm in clarissimo stagmate,
& ambientis frigore. Altera vero aeque admiran¬
da, quae ortum in frigore Duelech, in frigore quo¬
que iterum dissolveret, & in se absorberet. In uni¬
co namque sale volatili lotii, tam oppositas fa¬
cultates admirabar serio, consideravi quidem ex¬
inde, quod cujus urina, plus haberet de priore spi¬
ritu, is calculo esset obnoxius: ac immunis alter,
cujus lotium, plus de altero contineret: primus¬
que ille conceptus mihi arridebat: Sed sermoci¬
nalis illa scientia, vana fuit, rebusque imprimis ge¬
rendis inutilis. Siquidem lotium, non subit in no¬
bis praevias illas putredinis tesseras: sine quibus
tamen entia illa aeternum dormirent. Dein, nec ex
illa speculatione constabat medium, quo plus de
posteriore illo spiritu semper fieret, quave me¬
thodo, inhi beretur prioris spiritus confectio. Mul¬
to minus, quomodo confecto iam Duelech, subve¬
niri daretur. Attamen ne absque fruge cederet
speculatio, cogitavi, an posterior ille spiritus, per
syringam (prius evacuato lotio) injici calculosae ve¬
sicae permitteretur. Sterilis itaque mihi occurrit
mortalium cognitio, quae sola gaudens speculatio¬
ne, manum à Pyrotechnia submovet. Nam lo¬
tium debitè putrefactum, coagulatorem edit spi¬
ritum, qui aquam vitae coagulat. Itemque post, qui
totus diaphanus & volatilis, potentiale Duelech
continet, quia parit ac tandem, qui Duelech semel
natum, in se statim absorbet mox tamen dehortan¬
te Diabolo, dubius vacillare cepi, atque conside¬
ravi, vana esse, quae tanti faciebam à me reperta.
Praesertim cum in nobis non putrefiat urina, ad
illum