681
121
CAPUT VII.
Duelech confirmatum resolyeret, tot Principes,
atque Magnates, totque rara Medentum ingenia,
non caruissent hactenus, tam felici remedio. (14). Haec
sunt Scholarum supercilia, decreta, & calumniae,
quibus tamen bene perpensis, reperiuntur opposi¬
torum vera privilegia. Nam imprimis si quis pec¬
cando, contrahat morbum, quid ni bene meden¬
do, eundem radicitùs tollat? & characteres parti
semel impressos, penitus extirpet? Plures namque
liberavi à Lithiasi, cui per aliquot annos obedive¬
rant, sic ut in posterum plane vixerint liberi. Quo¬
rum remedia sub poena meae infamiae mox offen¬
des. Scholis namque facile indulgeo, quod iuxta
suas experientias, & ignorantias causarum, loquan¬
tur, negentque auferri impressionem, translatam in
membranorum potestates: cum videlicet non ni¬
si cruda, & ignava remedia, hactenus agnoscant.
Sed interim inexcusabili volutantur errore, quae
desperant aliquem supra se sapere. Cum interim
cessent indagare, totumque vitae spatium, soli ad¬
dicant lucro. Iudicia Scholarum retrospiciunt in
scripta avorum gentilitati subscriptorum: nostra
autem spectant entia prima corporum, expedita
ab involucris, quibus impediuntur progredi, ad
prima nostri constitutiva: in quibus queant no¬
xias impressiones, in vitam mediam introductas
suffocare, atque eatenus tollere inclinationes, quae
in naturam versae videntur. Quoad ablationem in¬
clinationis ergo, imprimis medicamentum Aroph
Paracelsi (quod sonat Aroma philosophorum, sic
dictum propter tincturam auream) praeparatum
sub fimo, cum mixtura panis secalini, ac postmo¬
dum spiritu vini extractum, curat inclinationem
veterem ad calculum renum. Baro quidam no¬
strâs, dum per aliquot annos, in sua Angliae lega¬
tione, pluries calculis renum summo dolore in¬
festa¬
h 3