681
122
DE LITHIASI
festatus fuisset, meque suadente uteretur bis heb¬
domatim, praefato liquore Aroph, per octodecim
deinceps annos à Lithiasi liber, tandem anno 83.
vitâ defungitur, ejusque cadaver dissectum, ne are¬
nulam quidem, aut lapillum ostendit: qui antea
dum calculosus erat, sive rheda vectus, sive mode¬
stè obambulans, cruentum semper lotium min¬
xerat. Supersunt modo adhuc ejus haeredes testes.
Memini quoque consiliarii, cujus ante, de esu aspa¬
ragi, mentionem feci. Is enim cum per quindenas
singulas, soleret miserè decumbere, usus deinceps
cere visia, cui semen Dauci incoctum est, liber à Li¬
thiasi, vixit modò per annos aliquot. Quorum ex¬
perimenta, atque testimonia, ruborem Scholis
suffundunt. Cum in ore illorum, sit veritas. Para¬
celsus quoque entia gemmarùm, & saxifragorum,
in opem advocavit, unicoque tandem Ludi reme¬
dio, utrumque sanationis finem pollicetur, estque
assecutus. Negent Scholae possibile, quod facere
non possint: Arrogantiae plenum, & stupiditatis
est illarum, testimonium. Siquidem languidam
saxifragorum opem, suis crudis remediis tenta¬
tam, & evanidum quoties admirantur effectum, ar¬
cuant supercilia, attonitae, humeros attollunt, ro¬
gatae silent, coactae autem, ad impossibile refu¬
giunt, maluntque Deum, misericordiae, ac bonita¬
tis, oblitum accusare, quàm calculo (ut ajunt) con¬
formato, morbisque plurimis in natura dedisset
remedia: imo Deum obliviscentiae libentius accu¬
sant, quam ipsimet alicujus ignorantiae notam ad¬
mittant in doctrina sua paganica. Principes autem,
à Scholis circumventi, subscripsêre harum impo¬
sturis, ac pietatis illorum liberalitas, Xenodochia
incurabilium erexit, seducti Scholarum impostu¬
ris, quae mendacii arguerunt textum Sapientiae. "Sa¬
nabiles fecit Deus omnes nationes terrae, nec est
medi¬