681
144
DE LITHIASI
de resultans, perficit unisonum medendi in cun¬
ctis quae tam Physicus, quam Chyrurgus, optare
queunt: sive respectum morborum acutorum, sive
demum chronicorum relatione adhibitus sit.
Non est ergo ignis Veneris, spiritus vitrioli, untcun¬
que exquisite rectificatus: sed ignis ille, est sulfur
cupri volatile, in formam olei viridis, melle dulcius,
& a corpore mercuriali sui cupri, plane separatum.
Residuum autem cuprum, manet album, nec un¬
quam viridescens per aeruginem, unt neque amplius
de numero septem metallorum. Quia evasit no¬
vum, atquem anonymum metallum. Non potest
autem haberi ignis Veneris, nisi cum plenaria cu¬
pri destuctione, corporisque mercurialis ipsius
Veneris volatilizatione. Quod quantumcunque
sit volatile, in forma olei: facili tamen negotio,
postmodum iterum reducitur in metallum album
ignotum, atque sub malleo extensibile. Sed Ignis,
sive sulfur Veneris, non item ampius reducitur in
metallum, per se. Quia, prout nullum sulfur est
metallum: ita, omnis Mercurius metallicus, est ve¬
rum metallum. Docent autem Adepti, quod pars
metalli sulfurea, nequeat, separari à suo corpore
mercuriali, ac metallico, nisi per ejusdem totalem
destructionem, quamque ideo (licèt abusivè) ele¬
mentalem vocant. Quia nimirum in metallis, sint
duo sulfura. Vnumque ideo meritò vocant exter¬
num: atque aliud internum. In propositis autem
cupri terminis contemplare internum istud, quod
in albo, anonymo ac mercuriali metallo corpus
fixat, siue coagulat efficitque sub malleo ductile:
cum aliâs. Mercurius, absque sulfure, nunquam in
metallum coagulari possit. Externum verò Vene¬
ris sulfur, esto oleum illud viride, dulce, quodque
iterum in metallum, in se abstractum, cogi nequit.
Proin univocè testantur hujus Philosophiae Sym¬
mystae