681
160
DE LITHIASI
rium, ac principale organum. Quod scilicet dis¬
cerneret sensuum obiecta, per spiritus animales, qua¬
qua versus ex se dimissos in omnes nervorum pro¬
pagines, sensationum ideo cunctarum ut patronos,
ita & internuncios, atque discretores. Magnum
aliquid in hoc dixisse, sibi praesumunt. Distinctiùs
dicam. Et adhuc nil dixero. Vel rem saltem dicam,
quae nihili. Fatentur nimirum Scholae, cerebrum
nil aut vix, in se sentire: atque in eo esse instar (7). Pri¬
mi Motoris universalis, quem moderni, (etiam
Catholici,) cum Aristotele, jubent debere esse im¬
mobilem, si caetera cuncta movere debeat (quasi
primus Motor ineffabilis, nequeat se movere, aut
debeat esse immotus totusque immobilis, imò a¬
gat, ac perficiat, per sui attactum motus localis, in
momento universa.) (8). Qui re vera non movet quic¬
quam, nisi absoluto, & abstractissimo nutu O¬
mnipotentiae (sitque hoc Scholarum absurdum, a¬
pud probos pro blasphemiâ, per parenthesin, heic
annotatum.) Non est tamen cerebrum, prima¬
rium, sive adaequatum sensùs, motusque organum:
cum in se sit immotum, & sensu orbatum. (9). Scholae
etenim, cernentes; quod, vertebra dislocata, eo
ipso quoque absque sensu, & motu esset, quicquid
ner vis, illâ vertebrâ inferioribus, subiiceretur: sta¬
tuerunt ideo confestim, ipsum cerebrum, hujusque
vicariam spinae dorsalis medullam, adaequatum or¬
ganum sensùs, ac motus. (10). Alii verò Scriptores, pro¬
piùs attendere volentes, cum cerebri substantiam
agnoscerent, & faterentur sensut actûs orbam, nec
moveri arbitraliter: Membranam verò duplicem,
Meningis nomine dotatam, acutissimi esse tactûs,
licet immotam: decrevêre omnem nervum, ut¬
cunque exilem, duplici ejusmodi membranâ ob¬
tegi, eamque ab utraque meningum cerebri mu¬
tuari: nervorum isthanc membranam (consecutive