681
165
CAPUT IX.
proximi? Medicina namque res planè seria est; &
quandoque pellem pro pelle daturus homo. Ete¬
nim sal in cruore, carne, solidis, etc. non apparet,
nisi in postremâ, ac artificiosâ initiorum illorum
separatione, post mortem, & quidem per ignem.
Nimirum postquam sensus tactus, dudum est extin¬
ctus. Non inserviunt ergo ejusmodi principiorum
somnia, speculationi de motu, ac sensu. Stigma, à
Diabolo sagis impressum, has prodere solet, quia
locus stigmatis, per totam vitam, sensu caret,
suasque semel impressum causas insensibilitatis
habet naturales, per modum Leprae, certo tamen
exilique centro, conscriptas. Nam, velatis sagę ocu¬
lis, si acicula, illo stigmatis loco, ad finem usque
intrudatur, punctura illa fit absque sensu. Saltem is
locus, absque sale, ac putredine, miro conservaretur
privilegio, per totam vitam, cum alioqui, vita Pa¬
racelsica, sit mumia, cùm liquoris salium commi¬
sturâ: longè igitur sanior est Hippocratis doctrina,
quae spiritum sive flatum aethereum, & animalem,
decernit immediatum organum sensùs, doloris,
motus, voluptatum, convenientiae, symboli, attra¬
ctionis, repulsionis, contracturarum, relaxationis,
alteritatum etiam quarumcunque. Adeo ut sibi
appropriet obiecta sensibilia, atque inde sibi fabri¬
cet ipsas sensationes. Contingit namque, si forsi¬
tan spiritus iste, ob profundas speculationes, vel in¬
laniam, occupetur, quòd corpus dolores non sen¬
tiat, famem, frigora, sitim, etc. Memini namque,
praedonem, torturae cruciatus elusisse, haustu aquae
vitae, & allii frusto: quibus tandem carens, fassus
est sua crimina. (23). Sed Leprae stupor, ac insensilitas,
est in carnis habitu ac nervis subiectivè: non au¬
tem in imaginationis orbitâ; effectivè autem, ac
occasionaliter, in quodam veneno. Est autem istud¬
venenum, cruentum anodynum, glaciale, ac pro¬
pemo¬
l 3