681
166
DE LITHIASI
pemodùm mortificans, horrendo ac faetido con¬
tagio communicabile, ac emanans. Quorsum Sa¬
cra, Lepram, è coetu hominum sequestrandam ju¬
bent. Incipit autem hoc venenum glaciale, ab ex¬
tra, sentiuntque ideo internos dolores: itemque
frigus externum, & calorem. (24). Non tamen vulnera
aut ictum. Est Psora, ac scabies multiplex; atque
lues Veneris, veneno inquinante infamis: Sed dif¬
ferunt specie, tam naturâ veneni, quàm subiecto¬
rum diversitate. Scabies nimirum, pellem dunta¬
xat inficit. Sic ut cutis, nequeat alimentum sibi
deputatum, in propriam vertere alimoniam: sed
pleramque eius partem, in salsum contagiosum¬
que ichor traducat. Quod scilicet, est de proprie¬
tate pruritivi, atque urticalis salis, etc. (25). Idcirco sca¬
bies, non postulat interna remedia: sed sola topi¬
ca, quae istud pruritivum sal, sunt enecando. Lues
Veneris verò, cruorem praecipuè affectat veneno
mordaci, purulento, ac putrefaciente. Ast Lepra
respicit spiritum influum maximè, veneno anody¬
no glaciali. (26). Indulge, Lector, quòd verborum pe¬
nuriosâ suppellectile, cogar uti paronomasia. Quia,
ut rerum essentiae nobis sunt ignotae à priori, iis¬
que ideo deficiant nomina propria, cogimur à
proprietatum similitudine, venenorum conditio¬
nes in morbis mutuare, atque describere: ut si non
Propter quid, saltem quia est, definitio procedat à
consanguineis. Sic dico, venenum Caduci esse cum
adstrictione inebriativum, soporativum, simulque
syncopizans: nec ideo contagiosum: quia intrin¬
secum, nec fermentale. Sic Lepra, venenum habet
anodynum, non quidem soparativum: sed glacia¬
le, propemodùm mortificans, cum infectione spi¬
ritus sensitivi, ideoque potenter contagiosum,
praecipuè in regione fervidâ, ac sudorifera. Prout
enim frigus tollit sensum tactûs, conglaciando, &
abi¬