681
167
CAPVT IX.
abigendo vires introrsum: sic quoque Lepra, sibi
elegit, atque paravit anodynum, non frigefacti¬
vum ac soparativum: sed alio titulo glaciale. Non
secus atque perniones ulceribus forantur, tanquam
si igne ambusti: qui tamen saepe ante vel post hye¬
mem ob veniunt iis, qui totâ, hyeme, in hypocau¬
stis nullum sensere frigus. Venenum Leprae ita¬
que, hac in parte, frigori effectualiter correspon¬
det, licèt non in qualitate primâ elementali. Ne¬
que ideo Lepra etiam totaliter mortificat, per mo¬
dum Gangraenae: sed tantùm partem, quàm ulce¬
re sigillat. Imò nec etiam, inde se procul dilatat
confestim, quia est ex veneno glaciali constrin¬
gente, insensilitatis authore. (27). Est autem difficilis sa¬
nationis, propter contagium glaciale, ac ferme
mortificans, spiritusque sensiti vi oppressivum. Quo¬
niam, quatenus intimè confermentatur spiritui
sensitivo, dum ad extrema emana verit: ideò tolli¬
tur difficulter, nisi per remedia accessum haben¬
tia, ad prima nostri penetralia: ut nimirum ita spi¬
ritum vitae confirment, quo possit superare praefa¬
tum venenum, simulque novo vere, suffundere
glaciem praecedentis hyemis. Ac quanquam istud
venenum sit fermentale, ratione veneni: idèoque
etiam exiguâ sui quantitate, conetur serpere in o¬
mnia deinceps: non est tamen aptum, ut adaequa¬
tè spiritui confermentetur, propter vim, atque no¬
bilitatem pugnacem subiecti, in quod recipitur,
constringentemque, ac torpidam segnitiem gla¬
cialis indolis. Ista est nempe in contagiosis diffe¬
rentia: quòd quorundam venena recedant, ac se¬
parentur sponte vel arte, deserantque corpora à se
infecta: aliorum verò, nulla spontanea speretur di¬
visio. Leprae etiam glacies, magis obsidet exte¬
riora, quia glacialé malum est, & à calore innato,
foràs protruditur: idcirco namque, magis astan¬
tes
l 4