681
168
DE LITHIASI
tes extrorsum contaminat, quàm interiora viscera,
secum contigua radici, in unitate vitae. Nemo au¬
tem medentum, curavit unquam Lepram, qui non
fuerit potitus liquore Altahest. Qui cum sit tae¬
diosissimae praeparationis, nemo, etsi artis gnarus
fuerit, ad eius consecutionem peruenet, quem Al¬
tissimus, speciali dono. non eo deduxerit. Parti¬
culari ętenim privilegio sit oportet electus, ac do¬
tatus, si potiri illo medio debeat. Per quod scili¬
cet, tam sensitiva, quàm insensitiva sublunaria, ae¬
qualiter penetrantur, usque in radicem semina¬
lem, atque intrinsecam primi entis: idcircò etiam
cuncta sub se domat, & commutat, absque reactio¬
ne patientis, agentisque depauperatione. Etenim
frustra est alioqui, quicquid spei aliunde sibi per¬
suaserit Lepra. Olim proin Leprosorum, soli Mes¬
siae in signum data sanatio. Primogenita mea ad¬
huc quinquennis, leprosa evasit, magis magisque
ac tandem ulcera livida, corneaeque squammae al¬
bae, per totum corpus subnatae sunt. Recenter au¬
tem tum emersit imago D. virginis, multis mira¬
culis in nostrâ urbe, hospitali D. Jacobi, celebris.
Puella ergo, iam septennis, optabat adire locum,
& avia cum suâ nepte, eò properant, reditque
post horas sana, deciduntque confestim squammae.
Mox post annum, rediit repentè eadem Lepra. Ac
fassus sum me reum, quod honorem D. Virginis
subticuissem. Redit itaque filiola cum aviâ ad sa¬
cram imaginem, iterumque sanata rediit, & sic de¬
inceps mansit. Ego autem reditum Leprae timens,
miraculum propalavi, scriptoque publico, fassus
sum favorem, atque clementiam divinam. Cui sit
omnis laus & gloria, cum nominis sui sanctifica¬
tione in aeternum? Dixi iam ex mente Hippocra¬
tis, sensationem, tam effectivè, quàm susceptivè,
consistere in spiritu animali. Sed quia spiritus ejus¬
modi