681
169
CAPUT IX.
modi omnis, mortuus est, ac cadaver, nisi à vitâ
ipsa illustretur: & quia ipsa vita, in illo spiritu, non
est illi propria, atque inseparabilis: sed vita, est à
spiritu vitali, sive animali, (utrumque nunc con¬
fundo in nomine,) toto subiecto distincta; (quod
alibi de vita longâ, manifestius:) ideò inprimis li¬
quet, quòd spiritus ille vitalis, non sentiat imme¬
diatè; sed sit ipsamet vita, quae propinquiùs, & im¬
diatiùs sentit, ac dolet in illo spiritu. (29). Enimverò de¬
monstravi in tractatu "De formis rerum", quòd vita,
sive forma rerum, sit quaedam lux, specialis creatu¬
ra, lucens in suo hospitio, per omnes partium sa¬
tellites, non sit tamen substantia, neque accidens,
utcunque prae tantâ rei novitate, crepet Schola
Peripatetica. Quod paradoxon, per Mathesin de¬
monstravi, & Mechanicè, libro "Elementorum".
Adeoque hîc assumo, ut sat alibi probatum. De
sensatione ergo, atque sensu, loquar multò propin¬
quiùs, quàm Hippocrates: ut, si sensatio, olim fieri
dicta sit, cum passione corporis, in quâ, spiritus, im¬
petum faciens, recipit impressionem rei sensibilis,
quaeque ideo abusive dicitur ipsamet species sensi¬
bilis: intelligamus modò, hanc impressionem u¬
nico momento eodemque puncto, insinuari vitae,
sibi inexistenti. Sub quâ nempe insinuatione, ap¬
plicatione; ac adaptatione, tum primùm oritur
sensatio, facta in ipsa vitâ, & per vitam. Cujus vide¬
licet vitae proprietas inseparabilis, sit sensus ipse.
Cumque vita non sit corporis, nec corpori pro¬
pria, nec corporearum denique proprietatum so¬
boles: sed ex dono Creatoris, lux adveniens, suprà
sortem elementorum, & coelorum: hinc quoque
sensatio, non est corporum, nec materiae, nec solu¬
tionis continui, &c. sed proprietas planè vitalis, de
ipso vitae trunco. Sicut etiam non sat est, esse ocu¬
lum, medium, spiritumque vitalem, ut fiat visio:
sed
l 5