681
171
CAPUT IX.
faciens, ab anima sensitivâ, non secus ac materialis
fumus, pinguis, à flamma, per quam accenditur. Ast
anima, mens immortalis, tota est humanis conce¬
ptibus inpervia: quatenus est simulacrum, ipsius¬
met incomprehensibilis Dei. Anima autem sensi¬
tiva, quanquam semine occasionali incipiat in na¬
tura, id est, dispositivè: attamen, cum sit illius ima¬
ginis proxima imago, tota quoque est humanitus
incognita, & prorsus ieiuna. Idcirco nimirum, nec
potest per causas definiri: sed tantùm absurdo re¬
flexionum circulo, ad suas actiones, & proprietates
describitur. (32). Ut scilicet sensitiva anima sit lux for¬
malis, cui primariò vitae sensitivae proprietates con¬
veniunt: in homine autem, substerniculum atque
hospitium sit animae immortalis, atque immedia¬
tum syndesmion, cum creatis corporeis praeter se.
Isti ergo animae, est adhuc remotior aspectus, rela¬
tivus ad vitam: cum vita & anima sint distincta
tanquam abstractum, & concretum: vel potiùs
tanquam entis proprietas, & ens ipsum. Anima er¬
go isthaec, per vitam sentit, in spiritibus animali¬
bus, videtque immediatè in spiritu optico, qui in
pupilla habitat, conceptas species visibiles. Spiri¬
tus enim opticus ibidem, est speculum diapha¬
num, cujus lux, est ipsamet ibidem praesens anima
sensitiva, sedes, atque pedissequa mentis immorta¬
lis. (34). Idcirco non est opus recursu susceptarum spe¬
cierum sensibilium, per nervos, ad cerebrum: sed
anima, immediatè praesens, vim omnem spiritui
optico de se elargiens, ipsa cernit, atque discernit.
Cerebrum verò, est tantùm officina, & condus
istorum spirituum. Quare nervi, non deserviunt
deferendis speciebus, in sensatione haustis, ad ce¬
rebrum: sed irrorandis spiritibus, in cerebro illu¬
stratis, ad partes refocillandas, & confirman¬
das, quibus ipsi inseruntur. Nec est etiam sen¬
suum