681
173
CAPUT IX.
continuata, homogeneaque vita, ac anima sensi¬
tiva; quae in singulis, quasdam determinationes, sive
proprietates, quas per semina sibi praeparaverat,
suscipit, & mox dein induit. Etenim, ut flamma
candelae, non extenditur supra, vel extra suam
sphaeram, nec perit, quamdiu intra sphaeram istam
degit, licèt inde exortae fuligines, longiùs avola¬
rent extra sphaeram, flammae expertes: Ita similiter,
spiritus influi, licèt participatione vitae illustrati,
difflentur, peregrè vadant, atque idcirco materia¬
liter in condo minuantur; imò & hactenus, lumi¬
nis vitalis flaccescat vivacitas; nil tamen de animae
sensitivae essentiâ perit. Quoniam vita non acquiri¬
tur per partes, & gradus, ut neque subsistit, acci¬
dentium instar: sed semper est vita: quanquam in
istâ luce, plus, minusve vivacitatis appareat. Non
secus enim atque ignis, ubi aliquantillus, tam est
ignis, quàm intensus alter: Pariter & quicquid ex¬
halat de corpore, vitae participatione antea gau¬
dens, vitam tamen amittit, simulatque extrà sui li¬
mites egreditur. Servant sic quoque excrementa,
non quidem vitam, sed spirituum vitalium con¬
participationem. Quapropter etiam inde, inferio¬
ris harmoniae ordo, in ataxian labitur. Iuxta il¬
lud: "Spiritus meus attenuabitur", ideoque "dies mei
abbreviabuntur". Immoderatior itaque puris e¬
vacuatio, ac similium, festinam necem adfert.
Quatenus quidem, non animam continent: sed
duntaxat vitam ultimam seminalem spirituum vi¬
talium. Etenim de proxima inexistentiâ mentis
immortalis, sive divini sculptri, sub ludice adhuc
lis est, inter cor, & cerebrum. Ego enim, qui scio,
etiam empsychosin fieri, eo ipso instanti, quo sen¬
sit iva adest; id est, dum accenditur istud formale,
animale, & sensitivum lumen: (prout alibi "De ortu
formarum":) credo etiam, adesse mentem immor¬
talem,