681
174
DE LITHIASI
talem, eamque totam, sedere immediatè in ani¬
ma sensitiva, tanquam associatâ. Non quidem se¬
dere in aliquo corporis angulo, viscere, ergastu¬
lo, aut spirituum officinâ. Sed puto, Mentem es¬
se per totam animam sensitivam, hancque pene¬
trare, neque ejus sphaeram, quamdiu vivitur, exce¬
dere: atque hactenus, multis subiacere circumstan¬
tiarum importunitatibus. In morte autem separa¬
tur Mens: quia ipsa sensitiva, tanquam lumen can¬
delae, in nihilum abit. (36). Quae hic sanè praegustanda
erant, ante sensationis explicationem. Dolor ita¬
que, ut maximè sensibilis, nobis viam aperiet. Est
enim noxia, atque tristis sensatio, in spiritu vitali
concepta, per vitam inserta animae sensitivae. Ac
proximè loquendo, Sensus, est animae sensitivae
passio, in spiritu vitae concepta. Nihil namque lae¬
tari, tristari, vel dolere potest, praeter animam
ipsam. Adeoque sensus, cum sit doloris, vel com¬
placentiae prima conceptio, omninò fit in anima
primariò. Ideoque sensus nil, praeter illam animae
potestatem, concipiendi, & ijudicandi passivè, de
externis irruentibus, mihi repraesentat. Itaque,
quandoquidem haec pendent ex anima, cujus tota
historia nobis caeca est: non mirum, hactenus, à
Scholis, non nisi oscitanter de anima & sensatio¬
ne, actum. Quippe quae longè manifestiorum in¬
quisitiones, transsilierunt intactas; imò, subscriben¬
do Ethnicorum somniis, per ignaviam neglexêre.
In dolore ergo, anima irrationalis sensiti va, trista¬
tur, furit, irascitur, anxiatur, prurit, timetve pri¬
mariò: atque, ut est radix fontalis actionum om¬
nium vitalium, musculos non tantùm, sed & par¬
tes quasvis, naturaliter movet, ac contrahit, ad sua¬
rum passionum tonum. (37). Sensus itaque, est exter¬
norum sensibilium actio; quae dum concipiuntur
in anima, patitur ipsa quoque, non minùs quàm
socia