681
193
CAPVT IX.
ac suturis, suos prodebat effectus, in organis sen¬
suum, & nervis. At haec cuncta, minimè causabant
rotationem capitis, quam à ciborum delectu potis¬
simùm observabam proritari, sive exasperari. Ma¬
xim opere quòd unico vomitu, pro more, ejusmo¬
di rotatio compesceretur. Inde in meipso expe¬
riebar, vertiginem, etiam laeso capite à stomacho,
adeoque à duumviratu suscitari atque foveri. Ipsam
autem syncopen, dedisse ictûs causam, simulque
reliquisse notam sigillarem in hospite peregrino,
ibidem detento, Denique istam rotationem non à
vapore, infernè sursum lato: sed à corporeâ occa¬
sione excrementi sigillati, quoties aliquid, quod
istis officinis infernis minùs arrideret, occurreret;
vis eorundem impressivaque Idea, in cerebrum red¬
undaret. Inde itaque distinxi inebriativa, à sto¬
macho in arterias traducta, vitalique spiritui com¬
mista, oeconomiam spiritùs, in cellulis cerebri,
confundere, simulque imaginativam turbare, quia
exotica, peregrinaque actualiter per arterias sursum
pergebant: A vertiginosis videlicet, quibus nem¬
pe superstite incolumi intellectu, rotationes dunta¬
xat, utcunque atroces obversarentur. Nam & ha¬
rum rotationum causae occasionales perstant in
hypochondriis: unde vi regiminis, ipsum cere¬
brum: non autem mentis abstractas facultates
in spiritibus immediate sigillatas, vitiant. Per¬
inde quasi ungula Alcis digito alligata, eundem
duum viratùs rigorem compescit in epilepticis.
Perpendi etiam quasi opticâ inspectione, quali¬
ter in praecordiis, primi conceptus formarentur,
atque inde ad cerebrum missi, polirentur. Ac tan¬
dem quo pacto in deliris, atque insanis hypo¬
chondriacis, haec diversimodè agitarentur, citra
ullam capitis rotationem. Atque in ebriis, rotatio
comitaretur illorum amentiam. Alibi verò rota¬
tio