681
194
DE LITHIASI
tio nullam induceret mentis cespitationem. Prout
aliàs memoria cespitaret, sospite homine integro.
Profectò ut haec seriò, multoque otio mecum pon¬
derabam, reperi, qualitates in ipsis excrementis suas
sequi Ideas, ac sigillatim suas ludere scenas quas
nimirum qualitatum diversas proprietates, tan¬
quam dona seminalia, verasque formales Ideas,
tum prius dilucidè comprehendi: à quibus scili¬
cet immediatè robur animae sensitivae (utpote e¬
jusdem formalis classis consortes) vitiaretur, va¬
riéque subigeretur, atque cederet importunitati¬
bus activarum idearum. Proh dolor! tum sese mi¬
hi manifestavit fundus animae, apud Taulerum
sic dictus. Qui nil aliud, quàm ipsa mens immor¬
talis erat, quantis videlicet tenebris exterioribus,
velut tunicis pelliceis, obvolveretur, quatenus alli¬
gata est, hospitaturque, durante termino vitae, in
ipsius animae sensitivae diversorio. Adeoque hinc
dilucidè cognovi, quem & ideo, libro De vita lon¬
ga, inaudito sermone explicui in honorem Dei,
Satanae contemtum, totiusque peregrinationis
humanae magnificentiam. (55). Docui etiam de Vita
longâ, caput fontem accretionis, partium sub se si¬
tarum (quod gibbosi etiam confirmant) adeoque
à capite, limitari statum atque durationem accre¬
tionis: terminos quoque describi pilis, & capita
ideo incuria, vix canescere. Profiteor itaque cum
Scholis, à cerebro, ut fonte, lumen vitale diffundi
quidem, ac per nervos dispergi, eoque absente, fa¬
cultates diversoriis propriis silentes, etiam confe¬
stim silere occasione privativâ. Nam licèt sensus
ac motus, à spiritu insito partium, tam perceptivè,
quam executivè quodammodo pendeant: quia
tamen partes singulae, vitaliter foventur, ab irrora¬
to cerebri lumine, hujusque luminis intercepto fi¬
lo, sive radio, quamprimùm etiam intercipiuntur
sensus