681
198
DE LITHIASI
& inpinget in canalem spinalis medullae, quâ parte
semper se fit angustior, eoque magis, quòd ordi¬
nario, majorum vasorum, in inferiores, & minores
sui ramos, sit dispensatio. Tum etiam, quòd ejus¬
modi pituita, sequestrata à reliquo cruore, es¬
set merum excrementum, nec ideò difflabile abs¬
que capite mortuo, sive residuo longè durio¬
re. Ideoque frictio, si trahat, & revellat quoquo
modo, sentiet etiam ordinarium illum naturae
nisum, ut non à sinu posteriore, ac inferiore, sur¬
sum cerebrum retrogrado motu: sed ad strictiores,
ac inferiores tubos Nuchae, oppilans ista pituita
traheretur. Praesertim dum in Paralysi, spiritus
sensitivi, parcè, aut planè nihil, defluant, qui pitui¬
tam istam propellere possent alioqui. Frictio igitur,
quatenus exhaurit, spirituum sensitivorum egesta¬
tem, potiùs accumulabit. (69). Generatur autem anody¬
num apoplecticum, per modum caeterorum natu¬
ralium. Nimirum, occasionaliter excrementum
aliquod obnascitur, ductu materiae proprio: Ar¬
cheus verò, illud excrementum sentiens, atque
horrescens, fugit, atque ideam cadaverosam ex¬
crementi concipiens, illam sibi inpertinenter im¬
primit. Inde confestim, tanquam ictu jaculi susci¬
tatur Apoplexia. Hujus autem anodyni nativita¬
tem, plerumque aliquot dispositiones pręvię pręce¬
dunt. (70). Quae itaque si in cerebro contingerent, cessa¬
ret querimoniae locus, quòd nempe Apoplexia fiat
in instanti, quapropter Den schlag, sive ictum voca¬
mus, quòd nimirum, per modum ictûs, inprovisa
superveniat. Locus ergo nativitatis Apoplexiae
in praecordiis est; Ideoque & signa habet praenun¬
cia, vertiginis, stuporis, nauseae, etc. Locus ergo
Apoplexiae, in Archeo praecordiorum est: in parti¬
bus verò singulis, pro stupore particulari. Quia
errore digestionis, liquor proxime assimilandus,
ob defe¬