681
199
CAPUT IX.
ob defectum Archei, degenerat in venenum ano¬
dynum, fitque occasionalis materia tanti mali, excre¬
mentum (inquam) sigillatum, ab Ideâ Archei hor¬
rescentis, in fęcem sigillatur, hostilitatis suę coęvam
memoriam referendi. Quod autem inde non rece¬
dat, nec obsequatur cognitis à Seplasiâ remediis,
doceat ipsa Quartana, quae hactenus in Medentum
obprobrium, suam iterat scenam pro lubitu. Si
quartana Scholis incurabilis: multo magis Apo¬
plexia. Anodynum etenim Apoplecticum, mitius
quidem in se est, quàm Epilepticum: sed longè atro¬
cius infestat. Etenim pręter stupores, mentem ferit,
soporem ac catochum patrat. Quod si praeterea, &
acrimoniam acquirat, ulcera parit maligna juxta a¬
nodyni mortificationem. Quia autem virus istud,
ponticum est, ideo atrophias minatur. (71). Observavi
etenim Chymicum, qui dudum circa aquas regias
fuerat commoratus, incidisse in palpitationes cor¬
dis terribiles, tandem in dolores brachiorum, fuit¬
que illi os, in latus dexterum, convulsum, patieba¬
tur quoque noctes insomnes, & brachiorum dolo¬
res profundos, qui tamen non exasperabantur ad
tactum. Insigni quoque macie contabuerat, propter
aquarum conceptas ponticitates, frustra interim
quęlibet tentabantur exteriora remedia, (neque e¬
nim sumtibus, aut famulitio pro illo parcebam) so¬
lo autem laudano, per dies tredecim exhibito, ple¬
nè restitutus, habitum dein mox, atque pristinum
robur recuperavit. Quia enim austera ponticitas li¬
quorum, spiritum sensitivum contaminaverat, cujus
productum, lancinabat Archeum, os convulsum
ad latus, ac digiti lateraliter detorti, Apoplecticum
quiddam referebant. Ast quia non ascendebat è
pręcordiorum gubernatore: sed duntaxat odores a¬
quarum spiritui sensitivo influo, sese immiscuerant,
perfecta non fuit viri illius Apoplexia, licèt alioqui
sat ver¬
n 4