681
200
DE LITHIASI
sat vertiginosa. (72). Quod autem dicam anodynum
ponticum, quod in Opio est amarum, non au¬
tem in Hyoscyamo, aut Mandragorâ: ac praedul¬
ce, in vitriolo, & sulfure. Hoc imprimis detegit
errorem Scholarum, dum è saporibus vulgatis, vi¬
res ariolantur simplicium. Enim verò scio nondum
sat digestas rerum vicissitudines, aut maturitates;
nec item verum pro falso cuique placiturum: sub¬
jiciam ergo anxietates aliquot, quas mihi regulae
Scholarum Apoplecticae peperêre. (73). Dum enim mi¬
neralium examini, plus iusto insisterem, sensi ex
quorundam illorum suffitu, instantaneam Apo¬
plexiam, cum defectu sinistri lateris, adeoque ceci¬
dissem praeceps, si unicâ adhuc vice, illius loci aë¬
rem inspirassem. Quapropter imprimis didici,
Paralysin non esse Apoplexiâ posteriorem, in du¬
ratione. Tum denique, in sinubus Cerebri, nul¬
lam esse oppilationem. Etenim iam penè corrue¬
bam: & nisi caput à vase, unde teter spirabat flatus,
divertissem, apoplecticus ruissem, & cadere para¬
tus eram. Iamque tum mihi brachium decide¬
bat, & crus stupidum, sensu, motuque deficiebat.
At nunquam Scholae adhaec respondebunt, si pi¬
tuitae nil, in quartum cerebri sinum ceciderat un¬
quam, quomodo effectus, in me erat suâ causâ
prior? Sin verò ejus aliquid deciderat, quod saltem
sinûs medietatem opplensset, quorsum ista pituita tam
celeriter retrocessit? Curue pariter omnis Apople¬
xia, eadem operâ, non sponte sanatur, evanescen¬
te ejus effectrice pituitâ? Sin autem malint subter¬
fugere, à tetro vapore, & non à pituita, meam A¬
poplexiam venisse: Saltem cur teter ille fumus, ci¬
tiùs ad quartum sinum, quàm ad priores, naribusque
viciniores, ac obedientiores delatus est? nisi fortè
priores leprosi, & ignavi, ac sine sensu? Imò nervi
omnes, solis sensibus deputati, à prioribus accipi¬
unt